Páginas

2023.10.31 - Lecturas Latinas 1.4

1.4. [54] Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. [55] Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. [56] Quo fit ut [mala] quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. (BOECIO, Consolación de la Filosofía IV 6 54).

Gramática: *idem, ‘al mismo tiempo’; *perpendo, 'sopesar cuidadosamente’, 'ponderar'.