1.3. Verum hanc omnem disputationem hac ratione breviter concludamus ut, antiquorum more, dicamus eos esse penitus deridendos, qui partes elementorum impuras, ex quibus animalia constant, vitam et rationem habere fatentur, tota vero puraque elementa negant, quasi pars toto sit melior, et mundum vita carere volunt et sensu. [...] Quamobrem tres rationalium animarum gradus colligimus. In primo sit anima mundi una. In secundo duodecim sphaerarum animae duodecim. In tertio animae multae, quae in sphaeris singulis continentur. [...] Nam et Plato in Epinomide [983b] de his sub divisione sic inquit: impossibile est terram, caelum stellasque omnes et quae ex his constant moles, nisi anima singulis aut adsit aut insit, tam exquisita ratione annis, mensibus diebusque circumvolvi, nobisque omnibus bona omnia facere. (M. FICINO, Theologia Platonica IV 1).