1.2. Unde ergo mala? Motum stellarum causantur [stoici]. Sed ipse motus unde? Et utrum volentibus stellis motus ipse talis fit, ut ex eodem motu et mala proveniant et bona, an invitis? Si volentibus, animalia sunt stellae et iuxta propositum moventur; si invitis, nullus est earum actus. Certe aut omnes stellae divinae sunt et bonae nec quicquam faciunt mali aut quaedam maleficae. Sed maleficas esse in illo sancto et pleno bonitatis loco quatenus convenit, cumque omnia sidera plena sint caelestis sapientiae, malitiam porro sciamus ex dementia nasci, quatenus convenit maleficas stellas esse dicere? (CALCIDIO, Comentario al ‘Timeo’ de Platón CLXXIV).
Gramática: *causor dep. ‘alegar’. *volentibus stellis ¿abl. abs.? *quatenus ‘hasta qué punto’ / ‘puesto que’, ‘ya que’. *convenit impers. ‘es lógico’, ‘conviene’.