Páginas

2023.10.25 - Lecturas Latinas 1.1

1.1. Quid enim?, ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem qui egeat esse miserum? Nam concessisse nos memini nihil esse medium inter miserum et beatum. - Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium videtur esse? Nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium; sed quorsum istuc? - Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem qui ante annum sepultus est esse mortuum. (Non negabat). - Quid? Omnis qui ante annum sepultus non est vivit? - Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non sequitur ut, si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamvis inter miserum et beatum ut inter vivum et mortuum medium nihil inveniri queat. (S. AGUSTÍN, De vita beata IV 24).

Gramática: *quo ‘por esto’, ‘por esta razón’.- *conficio ‘concluir lógicamente’, ‘deducir’.